monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 228

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 228
Quod si populus sacerdotes suos in admonitione ista non obaudierit: tunc populus reatum suum sentiet, et sacerdotes de casu negligentiae huius se eripuerunt; si vero sacerdotes auctoritatem magisterii sui populo non ostendunt, tunc sacerdotes non vocantur sed lupi rapaces dicuntur, quoniam officium suum in rapina habent: sicut et lupus ovem crudeliter diripit, ita quod magis voluntatem suam sequuntur quam custodiam ovium suarum amant.